Philippe Lefeuvre, La notabilité rurale du contado florentin, rente foncière, possession & crédit (Valdarno & Chianti dans les sources du premier XIIIe siècle) : Textes pour accompagner le séminaire Fr. Menant-G. Milani, ENS, le 27 janvier 2017

 

 

PhilippeLefeuvre

 

La notabilité rurale du contado florentin, rente foncière, possession & crédit (Valdarno & Chianti dans les sources du premier XIIIe siècle)

Textes pour accompagner le séminaire Fr. Menant-G. Milani, ENS, le 27 janvier 2017

 

A) « Avoir une terre » : l’expression de la possession foncière d’après les extrait d’une audition de témoins (Rignano sull’Arno, dans les années 1230)[1]

 

Guido conversus de ospitale de Memugnano, iurando, dixit quod ipse laboravit terras litis pro dicto Corzitto iam sunt decem anni per plures vices et dabat ei partem suam fructuum omni anno sine alterius contradictione et molestia et dicit quod sunt triginta anni quod vidit dictum Corzittum habere et tenere dictam terr... et usufructare sine molestia alicuius [...]

Guinellus del Gita de Entica iurando dixit quod vidit dictam terram laborare Guidoni et filio pro Corzitto sicut creditur quia vidit dictum Curzittum pluries in dicta terra laborare cum dictis laboratoribus, possunt esse decem anni et plus, et dicit quod credit quod Corzittus semper eam tenebat pro sua aliut nescire et dicit quod ipse Corzittus conversavit se ospitali de Memognano iam est unus annus parum plus vel minus cum dicta terra, set non fuit presens conversationi nisi quod vidit eum stare ibi pro converso aliut nescit. Interrogatus quantum potest se recordare, respondit quod recordatur quando Florentie fecerunt exercitum contra Suminfontem iam sunt XL anni et plus. [...]

Ardomannus filius Giullarini iurando dixit quod fuit presens quando Corzittus conversavit se ospitali de Memugnano et dedit se et dictam terram dicto ospitali et misit se in manibus castaldi illius ospitalis et Datus notarius de Lecio fecit inde instrumentum conversationis, set nescit si dicta terra sua esset, nisi quod emit petiam unam que est infra illos ternifines, et vidit eam laborare Guidoni de Perlupaia et aliam unde lis est, qui Guido dicebat qui laborabat eam pro Corzitto, set aliut nescit quia nunquam audivit quod lis moveretur ante et dicit quod sunt octo anni aut novem quod dictus Guido laboravit eam, et dicit quod vidit eam laborare Monaco et Iacopo fratribus et Ubaldino iam sunt quatuordecim anni, set si pro Corzitto laborabat nescit. Aliut nescit. [...]

Gruerius filius Baveti de Lecio iurando dixit quod dictus Corzittus moratur pro converso ad ospitale de Memugnano et tenet terras unde lis est pro dicto ospitale set non fuit presens ubi conversaret se et de dicto facto nescit aliut nisi quod iste Corzittus duxit istum testem cum asino ospitalis predicto mandato castaldi ospitalis ad apportandum blavam dictarum terrarum ad domum Guidonis de Perlupaia laboratore dicti Corzitti set quantum eas possidere et tenere pro suis nescit. [...]

Bontalentus filius Maistri accuse iurando dixit quod Bonacurzus filius Ubaldinelli emit terram unde lis est a Guidone Ubertini cum alio podere quod tenebat ab eo libras Centum minus decem [...] Interrogatus quis nunc possidet, respondit quod nescit set audivit dici quod Cursus filius Tassimanni qui nunc est conversus ospitalis de memugnano hoc anno seminavit ideo est ius. [...]


Le Valdarno Supérieur  : carte de localisation

 

Bencivenisti filius Bene iurando dixit quod vidit tenere terram unde lis est Bonacorzo filio Ubaldinelli et filiis suis scilicet Iacobo Zuliano Maffeo et Monaco per triginta annos et vidit predictis laborare et Ubaldino filio Ubaldinelli fratre dicti Bonacurzi pro indiviso que terra sunt due petie. una quarum est posita in Cassaline primo via. secundo fossatus. tertio ospitale de memugnano. quarto ammonitus, alia petia ad Frassinum et est via inter eas. […] Interrogatus quis nunc possidet dictam terram, respondit quod Corzettus conversus ospitalis iamdicti et hoc anno laboravit dictam terram tantum et non plus quod videtur.

B) La dispersion des rentes foncières et des droits seigneuriaux : les rentes d’Ildibrandino di Guarnellotto (Chianti, en 1258)[2]

 

In nomine Domini amen, anno Domini Millesimo CCLVIII, indictione prima, die kalendas aprilis. Ego Ildibrandinus quondam domini Guarnellocti de Tornano iure dominii et plene proprietatis et possessionis pro pretio LXXX libras denariorum senesium quod mihi a te Rane|rio quondam domini Alberti de Richasole solutum est in presentia notarii et testium infrascriptorum et solutum esse confiteor, vendo et trado tibi dicto Ranerio dividiamo pro indiviso honorum et rerum et iurium infarscriptorum et hominum et personarum infrascriptorum| meorum hominum et villanorum pro dicta parte cum familiis eorum et cum poderibus et tenimentis et terris quos et quas tenent vel alius pro eis in locis et contratis infrascriptis et a flumine Arbie usque ad fluminem Arni et cum infrascriptis servitiis et affictis| et aliis omnibus servitiis quod facere tenent seu debent seu soliti sunt facere licita vel inlicita et alia quocumque, videlicet dimidiam pro indiviso cunctam domus posite in Montelucho Allecchio, cui ex duabus partibus est via et ex alia| heredum Chiantis et Mactafelloni, ex alia Guidonis Bachandi, et unius petie terre posite in Curia Castri Montisluchi Allechi in loco qui dicitur Cultus Morelli, cui ex duabus partibus est Iacobi Petruccii, ex aliis duabus partibus Bona|michi Rubii et alterius petie terre posite in pendiciis dicti castri cui ex duabus partibus est via et ex alia tui Ranerii et ex alia heredum Chiantis et Mactafelloni, et alterius petie terre posite in eodem loco [etc., les parcelles continuent d’être citées et décrites] Cuidam poderis quod olim tenuit Pierus Ponchi positum| in dicta curia VII annuatim dabantur XIV starios grani pro afficto, et alterius poderis positi in dicta curia quod olim tenuit Pierus de Refreno VII annuatim dabatur VI VI starios grani pro afficto et dimidiam sexte partis| poderium infrascriptorum positorum in curia de Tornano videlicet cuiusdam poderis quod tebebat Ficharellus VII annuatim dabantur VI starios grani pro afficto […] et dimidie pro indiviso duodecime partis teni|mentorum et poderium infrascriptorum et hominum et personarum infrascriptorum meorum hominum et villanorum pro dimidia duodecime partis cum poderibus et tenimentis et terris quod et quas tenent vel alius pro eis in locis infrascriptis et a flumine| Arbie usque ad flumen Arni videlicet unius poderis quod tenuit Benencasa Caselle in curia de Stielle et alterius poderis quod tenuit Guitus Sacchi positum in dicta curia et alterius poderis quod tenet Allegrectus de dicto loco et alterius| poderis positi in dicta curia quod tenet Gualterius de dicto loco ex quibus datur pensio pani et vini et citrimini et person<e> Ugolini de Rietine cum podere quod tenet positum in Rietine in curia de Stielle ex quo annuatim dat<ur> pro afficto| I starium grani et dicti poderis predicta parte et integre I petium terre posite in curia Montisluchi Adlecchi in loco qui dicitur fracta cui ex una parte est via et ex alia domini Drudoli et ex alia Leonardi vel si alii predictis omnibus [...]

 

C) Une aisance rustique : récit d’un conflit familial dans le Chianti (années 1240-1250)

 

L’opposition entre une mère et sa fille (milieu du XIIIsiècle) – En 1254, Berta, fille de Rustichello, veuve d’un dénommé Ridolfo, s’était donnée en oblation à l’abbaye de Coltibuono[3]. Cette oblation fut le point de départ ou l’étape d’un conflit entre Berta et sa fille Domandata. Peut-être Berta s’était-elle même donnée à l’abbaye de Coltibuono pour obtenir l’appui du monastère. À une date indéterminée, un procurateur de l’abbaye de Coltibuono vint exiger en justice la cession, par Domandata, d’une part considérable de son patrimoine : vingt-neuf parcelles de terre devaient revenir aux moines en vertu de l’intégration d’un dénommé Orlandino di Bruno au groupe des frères convers de l’abbaye et en raison de l’oblation de Berta[4] ; Domandata devait céder quelques terres offertes par son défunt père[5] ; il lui fallait enfin renoncer à la dot de quarante livres que sa mère Berta, l’épouse de Ridolfo, avait donnée à l’abbaye en se faisant converse du monastère[6]. Les moines de Coltibuono obtinrent sans doute un paiement de quelques livres. On s’explique ainsi la présence, dans les archives de l’abbaye, d’une sentence émise par un tribunal de Florence et reconnaissant à Domandata un crédit de 33 livres en deniers de Pise[7]. Domandata était mariée à un homme de Florence, Paro di Papa, et avait probablement cédé ce document, qui valait reconnaissance de dette, pour s’acquitter à un moindre coût des exigences de l’abbaye.

 

D) La tenure emphytéotique : une condition commune dans les campagnes florentines du XIIIe siècle. Une location dans les montagnes de Vallombrosa (Ristonchi, 1220)[8].

 

In nomine domini amen, millesimo ducentesimo nonodecimo decima kalendas februarii indictione ottava feliciter. Pacta et conventienes, facta inter Morellum conversum abbatie[9] et monasterii Vallisumbrose et sindacum dicti monasterii, ut dicebatur, et Maffeum conversum et massarium de Ristonchio ex una parte et Buccium filium olim Buonacorsi ex altera, sunt hec scilicet[10] quod dicti Morellus et Maffeus vice et nomine dicti monasterii dederunt et concesserunt dicto Buccio integrum totum podere quod olim fuit Benci et eius uxoris Berte de hinc ad annos settem proximos, terras videlicet vineas casas et res mobiles et inmobiles in tali modo e condictione quod Buccius stet et moretur in dicto podere infra dictum terminum qui promisit et convenit dictis Morello et Maffeo predicto monasterio recipientibus vice et nomine dicti monasterii dictum poder(e) laborare conducere et meliorare e non deteriorare et conducere atque nutrire filiosS olim Benci pupillos et completis annis settem si dicti filii Benci vel aliquis pro eis voluerit solvere et solverint dicto Buccio vel eorum mater[11] Berte predicte libras quadragintaotto nomine dotis sicut in scriptura publica facta per manum Ugonis Galutti judicis et notarii contract(us) Buccius debat exire de dicto podere et dicti Morellus et Maffeus vice et nomine dicti monasterii promiserunt et convenerunt dicto Buccio dare ei vel suis heredes alium locum et podere competentem et si non solverint filii dicti Benci dicto Buccio vel eorum mater ut superius dictum est in dicto termino Buccius stet et moretur in dicto podere deinde in antea et habet medietatem dicti podere silicet terrarum, vinearum casarum et mazzariçiarum et terrarum de Grassina eodem modo silicet de compera Pieri del Gollo, item si filii Benci tollverint de dicto podere dicto Buccio medietatem ut dictum est, promiserunt dicti Morellus et Maffeus, vice et nomine dicti monasterii dicto Buccio, restaurare eum de dicta medietate infra menses tres proximos post divisionem dicti podere, item Buccius predictus fuit inveritate confessus et promisit atque convenit stare et morari pro homine et colono et cesedente dicti monasterii et abatis[12] qui pro tempore erit in dicto monasterio in dicto podere vel in alio vel loco et podere quod dictum monasterium vel aliquis pro monasterio daret et concederet et si Buccius fecerit aliquod lucrum donec steti in dicto podere sit suum expedite sine arboribus hee autem sunt massariçie invente in podere et casa predicta positam prope Ristonchium, in primis unum soppedanum et duas arcas, duas cultrices, unum punactium, unum marronem, unam securem, unam buctem, unum porcum, unam capram, unam maidam, debitum vero hoc est Guido Martinelli solidos XI, Domine Lusinghiere solidos X, Fivile solidos VII, Gianni de Bano solidos X, Ghisole fil(ius) Gianni Giochi solidos XX hoc debitum dixerunt quod fuit factum pro compra facta a Piero Del Gollo ad Grasina. Si eve(ne)rit aut contingerit quod dictus Buccius reddat de suo proprio dictum debitum debeat restaurari a dictis filiis Benci hec omnia et singula ut dicta scripta sunt prefatus Buccius accedere et facere et complere et non contra facere aliquo modo, dictis Morello et Maffeo pro dicto monasterio recipientibus promisint ; si vero contra predicta vel contra aliquod predictorum ven(eri)t aut fecerit tunc nomine pene eis dare libras decem et post firmum promis oblig(ar)I bona sua pro his omnibus observandis.

Ad hec omnia insuper Grassinus filius Gherarduccii precibus et mandato dicti Buccii dieiubendo pro eo promisit et convenit dictis Morello et Maffeo recipientibus vice et nominee dicti monastery quod faciet Bucium predictum omnia et singular supradicta observare et facere atque accedere et si ipse non facerit et non observarit ut supradictum est promisit ipse facere et observare, si vero contra fecerit promisit eis pro dicto monasterio recipientibus dare nomine pene libras decem denariorium pisanorum et post firmum renunciavit in hoc facto omnium legum et iurium et constitutus auxilio et novarum constitutionum beneficio. Actum prope Ristonchium apud casam olim dicti Benci

Ad hec omnia testes rogati fuerunt presentes Orlandus de Grassina filius Albertinelli et Bisus filius Rustichelli et Bellincione de Mangnale et Bellincione de Mancuscia. (sn) Ego Giunta judex et notarius hec supradicta scripsi et complevi rogatus

 

Nom  : pas de nom particulier.

 

Patrimoine  : patrimoine constant en terres et en bois autour de Melosa et à Magnale après un bon mariage. On trouve constamment les descendants d’Albertinello da Melosa possesseurs de châtaigneraies. En 1202 toutefois, la famille cède massivement ses droits à l’abbaye de Vallombrosa en demeurant cependant dans le castello de Magnale.

 

Relations  : la famille paraît s’en tenir aux relations avec les familles de Magnale et de Ristonchi, et avec les abbés de Vallombrosa. La réussite sociale des descendants d’Albertinello da Melosa tient notamment au mariage avec une descendante des filii Giratti dont on retrouve ensuite l’onomastique.

 

Signes de distinction  : pas de signes particuliers, les descendants de la famille sont bien situés dans les listes de jureurs des années 1250-1260.

 

Activités  : implication probable dans l’élevage et l’agriculture.

 

Évolutions  : pas d’évolution notable, à l’exception du rapprochement des descendants d’Albertinello avec la communauté dominante du castello de Magnale.

 

Typologie  : grands tenanciers.

 

E) Une famille de notables d’un castello montagnard : les descendants d’Albertinello da Melosa

 

 



[1]Original : Florence, Archivio di Stato, Diplomatico, Coltibuono, 123./11/05 (00012577).

[2]ASFi, Ricasoli, Parte antica, Pergamene, n° 14, le 1er avril 1258, instrumentum venditionis (330x540 mm.), en bon état de conservation. lL vente comprenait la moitié d’une maison en indivision de Monteluco a Lecchi, trois parcelles situées dans la même localité, deux parcelles et une vigne situées à Tornano et plusieurs personas avec leurs poderi et leurs loyers (affictum). Il vendait ainsi : Vertine di Bongianni et son loyer annuel de 34 setiers de blé, plus un autre loyer de 3 setiers ; le podere autrefois tenu par Toscanello da Monteluco  ; Martino di Conte et le podere autrefois tenu par Zacchino (4 setiers par an) ; les fils de Giovanni di Subitello (18 setiers) ; le podere de Liccese di Riccardo (4 setiers) ; Bencivenne di Anselmino (22 setiers) ; Orlando di Bonagrazia et le podere autrefois tenu par Graziano di Toscanello (8 setiers) ; le podere situé dans le castellare (Monteluco ?) tenu par Soldano (5 setiers) ; le servitium de 2 setiers que devait annuellement une église plébane (non identifiée) ; un podere situé à Argenina (Gaiole in Chianti), tenu par Giovanni di Bosco (1 setier) ; Ugolino da Ama et son podere (1 setier) ; le podere autrefois tenu par Petro di Bonco dans la curia de Tornano dont on demandait 14 setiers de blé pour sept ans ; un autre podere tenu par Piero de Refreno devant 6 setiers de blé en sept ans ; la moitié du sixième de plusieurs poderi de Tornano, le podere autrefois tenu par Ficarello (6 setiers sur 7 ans) ; celui que tenait Guarnieri (6 setiers sur 7 ans) ; celui de Filippo (1 setier sur 7 ans) ; celui de Donato (10 setiers sur 7 ans) ; un podere situé à Cacchiano et tenu par Bernardino di Tosi (5 setiers) ; la moitié du sixième des poderi de la curia de Barbischio « hominum et villanorum », le datium dû par Burnaccio di Burnetto et son podere, le loyer et la pension (pensio) de Iacopo et Guido di Spinello ; la moitié du douzième des poderi et des personnes de Benincasa di Casella dans la cour de Stielle, le podere de Guito di Sacco, le podere d’Allegretto, le podere de Gualtieri da Stielle qui devait une pensio de vin, de pain et de « citriminus », Ugolino da Riecine et son podere (1 setier).

[3]ASFi, Dipl, Coltibuono, 1254/06/27 (00014923).

[4]ASFi, CRSGF, 224.237 : « Que omnia supradicta dicit ad dictum monasterium pro una dimidia pertinere ex successione bruni de necce patris orlandini conversi dicti monasterii Et pro alia dimidia [. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .] converse dicti monasterii », il s’agissait d’un patrimoine considérable, organisé autour d’une demeure dans le castello de Pianalberti.

[5]Ibid : « Item petit ab eisdem in alia parte ut tradat possessionem infrascriptarum terrarum que Ridolfus pater dicte domandate finivit et dedit monasterio predicto et ut pacifice dimittat ipsi monasterio ».

[6]Ibid : « Item petit a dicta Domandata in alia parte tanquam ab herede olim Ridolfi patris sui libras quadraginta nomine dotis et donationis domine Berte converse ipsius monasterii uxoris quondam dicti Ridolfi et matris ipsius Domandate »

[7]ASFi, Dipl, Coltibuono, 1254/03/26 (00014881).

[8]Florence, Archivio di Stato, Diplomatico, Vallombrosa, 1219/01/23 (00009385). En 1220, 23 janvier, Ristonchi. En l’an 1219, le dix des calendes de février, indiction huit, près de Ristonchi, deux convers de Santa Maria di Vallombrosa, Morello et Maffeo, louent pour sept ans à Buccio del fu Buonaccorso un podere situé à Grassina, autrefois à Benzo et à sa veuve Berte, il devra demeurer sur ce podere et assurer la protection des enfants de Benzo. Si au terme de ces sept ans, les fils de Benzo ou Berte veulent récupérer ce bien, ils devront verser 48 livres à Buccio del fu Buonaccorso

[9]ebatie

[10]silicet

[11]Sic

[12]habatis